

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 13: Versus 17
Erubescebant omnes.Qui de dictis Salvatoris erubescunt, ficulneae sterili se similes ostendunt. Qui ergo gaudent de miraculis, pertinent ad filiam Abrahae, id est Ecclesiam, Deum de sua erectione glorificantem.Adversarii.Scribae et Pharisaei, qui nec aperte veritati contradicere possunt, nec propter invidiam credere volunt.Omnis populus gaudebat.Simplices, humiles verba veritatis et miracula amantes, et isti sunt figura gentium, quae excaecatis Judaeis congregandae sunt ad fidem per humilitatem. Unde et Salvator fidem eorum commendat sub comparatione grani sinapis.